라틴어 문장 검색

Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri.
내가 만일 베엘제불의 힘을 빌려 마귀들을 쫓아낸다면, 너희의 제자들은 누구의 힘을 빌려 마귀들을 쫓아낸다는 말이냐? 그러니 바로 그들이 너희의 재판관이 될 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 12장27)
Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
그러나 내가 하느님의 영으로 마귀들을 쫓아내는 것이면, 하느님의 나라가 이미 너희에게 와 있는 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 12장28)
- ait enim: " Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te "; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis -
하느님께서 말씀하십니다. “은혜로운 때에 내가 너의 말을 듣고 구원의 날에 내가 너를 도와주었다.” 지금이 바로 매우 은혜로운 때입니다. 지금이 바로 구원의 날입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 6장2)
Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt!
그대는 하느님께서 한 분이심을 믿습니까? 그것은 잘하는 일입니다. 마귀들도 그렇게 믿고 무서워 떱니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 2장19)
et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
여러분도 살아 있는 돌로서 영적 집을 짓는 데에 쓰이도록 하십시오. 그리하여 하느님 마음에 드는 영적 제물을 예수 그리스도를 통하여 바치는 거룩한 사제단이 되십시오. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 2장5)
Que quidem adeo legentibus acceptabiles fuerunt, ut me non minorem gratiam in sacra lectione adeptum iam crederent quam in philosophica viderant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:3)
Omnium, inquiunt, animalium in quibus est anima rationalis, tripartita divisio est, in deos, homines, daemones.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:20)
Ex eo autem corporeas credimus esse intellectuales naturas, quod localiter circumscribuntur, sicut et anima humana quae carne clauditur, et daemones qui per substantiam angelicae naturae sunt corporei.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:9)
Non enim solum thura offerendo daemonibus immolatur, sed etiam eorum dicta libentius capiendo. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:24)
Nam, quod vestra me suadela commonuit ut ea facere studeam, quae mihi et aliis esse possint probitatis augmento, gratum mihi fuit et acceptabile satis, quia cordi mihi erat sine cuiusquam istud admonitione perficere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:4)
Unde videns daemon masculum non tam facilem et pronum omnia credere, quia callidus et dolosus in cunctis exsistit, suam ad mulierem voluit tentationem emittere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 29:4)
Incolae autem Baurim, cognoscentes adventum Christianorum, et jam exercitum per campos civitatis hospitatum, munera acceptabilia cum verbis pacificis miserunt praedictis principibus in hunc modum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:5)
Promoto nunc Arnolfo ad hanc dignitatem sanctae et novae ecclesiae, donec eligeretur patriarcha Deo et populo acceptabilis, placuit summo principi Jerusalem, duci Godefrido, necnon et caeteris omnibus, ut templo Dominici sepulcri viginti fratres in Christo divini cultores officii constituerentur, qui [0557A] assiduis Domino Deo viventi in laudibus et hymnis psallerent, hostiam corporis et sanguinis Jesu Christi devote immolarent, deinde quotidianam sustentationem de oblatione fidelium constitutam susciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 80:1)
Hoc enim sacrificium acceptabile Deo noverat, de quo scriptum est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:15)
Hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum, et quodam pabulo fidei ac devotionis, verbique coelestis uberiore alimonia saginatum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION